monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1 > bnfNAL1585.69 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 11
Alia vero ut lupus griseus; quia illa tempora habebunt homines multas rapinas tam in potestatibus quam in reliquis successibus sibi ipsis congerentes cum in his certaminibus, nec nigros nec albos, sed velut griseos in versutiis suis se ostendentes: capita regnorum illorum dividentes deiicient, quoniam tunc veniet tempus irretitionis animarum multarum, ubi error errorum ab inferno usque ad coelum erigetur; ita quod filii lucis torculari martyriorum suorum imponentur, Filium Dei non negantes, sed filium perditionis abiicientes qui diabolicis artibus voluntates suas perficere tentabit.